monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35 > csg457.15 > csg458.9 > 4 > sectio 4 > sectio 11 > csg458.18 > sectio 6 > sectio 7 > sectio 48 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 8 > sectio 45

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 45
Nec haec dicentes, culpam deputamus esse coniugium; sed quia ipsa licita admixtio coniugis sine voluntate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est; quia voluntas ipsa esse sine culpa nullatenus potest. Non enim de adulterio, sive fornicatione, sed de legitimo coniugio natus fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea . Qui enim in iniquitatibus conceptum se noverat, a delicto se natum gemebat: quia portat in ramo humorem vitii, quem traxit ex radice.